- GRAECI Impostores
- GRAECI ImpostoresΓραικοὶ ἐπθέται, per convitium ab Ethnicis Christiani olim dicti sunt, uti testatur Tertullian, et quidem Philosophi eorum, seu Viri ascetici, qui pati cum Philosophis Graecis amictu (qui τρίβων, seu τριβώνιον erat) male quoque proprer illos audiebant, quod plerique ex eotum numero Philosophos habitu ementirentur et fingerent, cum de cetero pura puta mendicabula eslent et impostores meri, Quintilian. l. 1. c. 1. Sed nec pallio tantum, verum et sordibus ac squalore insignes eranttam Philosophi, quam Ascetae Christiani: Unde illud Hier. Si tunica non canduerit, statim illud e irivio, Impostor et Graecus est: quod de Philosophis et praecipue Graecis accipi debet, qui non solum sordidissimi, sed etiam ut plurimum impostores, vide Lucian. de protheo Philos. et Philostrat. de quodam, qui Philosophi habitum eiuraverat. Cuiusmodi quoque sordes affectarunt olim Monachi: nam, quam semel induislent tunicam, numquam exuebant, priusquam penitus tota usu detrita et scissa esser, ac de altera habitanda cogitandum foret, etc. Salmas. ad Tertullian. de Pallio. Vide quoque Hier. prafat. Ep. 10. ad Furiam et Ep. 23. ad Marcellam. Contra Christiani Ethnicos Graecos appellabant, idolorum cultum illis exprobraturi, Gloss. Gr. Lat. Ἕλλην τὴν θρησκείαν, Paganus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.